Here's the 1928 BCP Canon in the vernacular of the ancient Western Church...
Cum Sacerdos, stans ante Mensam, ita Panem et Vinum disposuit ut promptius et decentius coram populo Panem frangere, et in manus suas Calicem accipere possit, dicat Orationem Consecrationis, ut sequitur.
OMNIS gloria tibi Deus omnipotens, Pater noster caelestis, quia ex immensa tua misericordia dedisti nobis unicum Filium tuum Iesum Christum, pro nostra redemptione mortem in cruce pati, ibique unica illa oblatione qua sese semel obtulit, perfectum, plenum, et sufficiens sacrificium, hostiam et satisfactionem integram faceret pro peccatis totius mundi: quique instituit, ac in suo sacrosancto Evangelio praecepit perpetuam memoriam pretiosae suae mortis ac sacrificii celebrare, usque dum rediret.
Ad verba sequentia de pane, Celebrans eum in manus accipiat, vel ei manum imponat; et ad verba de calice, eum in manum accipiat, etiam quidque vasum quo insit vini aliquod consecrandi, vel eis manum imponat.
Qui eadem nocte qua tradebatur, accepit panem et gratias agens fregit, deditque discipulis suis dicens:
Accipite et manducate, HOC EST ENIM CORPUS MEUM, quod pro vobis datur: hoc facite in meam commemorationem.
Simili modo, postquam cenatum est, accepit calicem, et gratias agens dedit illis, dicens:
Bibite ex eo omnes: HIC EST ENIM SANGUIS MEUS NOVI TESTAMENTI, qui pro vobis et pro multis effunditur, in remissionem peccatorum: hoc facite, quotiescunque biberitis, in meam commemorationem.
Unde, Domine caelestis Pater, secundum institutionem dilectissimi Filii tui Salvatoris nostri Iesu Christi, nos humiles servi tui celebramus et hic facimus coram divina Maiestate tua, de his tuis sanctis donis, quae nunc tibi offerimus, illam quam Filius tuus celebrare nos praecepit memoriam; memores et eius tam beatae passionis et pretiosae mortis, necnon et mirabilis resurrectionis, sed et gloriosae ascensionis; tibi gratias agentes ex animo propter innumerabilia beneficia nobis inde collata.
Exaudi nos quaesumus, misericors Pater, et pro tua bonitate omnipotente benedicere ac sanctificare digneris, per Verbum tuum et Spiritum Sanctum, haec tua dona ac creaturas panis et vini; ut nos haec sumentes, iuxta sacrosanctam institutionem Filii tui, Salvatoris nostri Iesu Christi, in memoriam eius dirae mortis et passionis, participes simus sanctissimi Corporis et Sanguinis eius.
Supplices rogamus paternam tuam bonitatem, ut hoc nostrum sacrificium laudis et gratiarum actionis, benigne accipias: humiliter supplicantes, ut propter merita et mortem Filii tui Iesu Christi, et per fidem in illius sanguinem, concedas, ut nos cum universa Ecclesia remissionem peccatorum ceteraque beneficia passionis illius consequamur.
Atque hic etiam offerimus et praesentamus tibi, Domine, nos ipsos, animas nostras, et corpora nostra, hostiam rationalem, sanctam, et vivam: humiliter obsecrantes ut quotquot participes sumus huius sacrosanctae communionis, sacrosanctum Filii tui Iesu Christi Corpus et Sanguinem digne sumpserimus, tua gratia et caelesti benedictione repleamur, et unum corpus cum ipso fiamus, ut in nobis maneat, et nos in illo.
Et quanquam indigni sumus, propter multitudinem peccatorum nostrorum, qui tibi ullum sacrificium offeramus, hanc tamen debitam oblationem servitutis nostrae, non aestimator meriti sed veniae, quaesumus, largitor accipias, per Iesum Christum Dominum nostrum;
Per quem, et cum quo, sit tibi Deo Patri omnipotenti, in unitate Spiritus Sancti, omnis honor et gloria, per omnia saecula saeculorum. AMEN.
This site is dedicated to the traditional Anglican expression of the One, Holy, Catholic and Apostolic Church of Our Lord Jesus Christ. We profess the orthodox Christian Faith enshrined in the three great Creeds and the Seven Ecumenical Councils of the ancient undivided Church. We celebrate the Seven Sacraments of the historic Church. We cherish and continue the Catholic Revival inaugurated by the Tractarian or Oxford Movement. Not tepid centrist Anglicanism.
Subscribe to:
Post Comments (Atom)
The Comprovincial Newsletter - November 2024
The Comprovincial Newsletter - November 2024 - https://mailchi.mp/anglicanprovince.org/november2024
-
Being a Tractarian, ressourcement, patristically-minded, first millennial, conciliarist, philorthodox kind of Anglo-Catholic, I have always ...
-
Following on the intriguing discussion at The Continuum , below is the carefully-researched essay by Father John Jay Hughes found in his 197...
-
Another liturgical tradition from the Orthodox Church for one's contemplation, a section of THE OFFICE FOR THE RECEPTION OF CONVERTS: Wh...
No comments:
Post a Comment